PRAEFATIO

in latinum vertit joannes carolus rossi, civis mediolanensis

An non Divinam Comoediam in latinum interpretari liceret, fortasse dubitavit etiam Joannes Bertoldi Serravallensis episcopus, quum tempore Concilii Constantiensis a quibusdam Britanniae praesulibus, ut tantum opus susciperet, rogabatur; sed demum assensus est. Nam consentaneum fuit Dantis poema  latinitate donatum non modo clericis extraneis, sed etiam iis, quicumque italice nesciebant, praebere. Nonne autem lingua latina fuit tunc temporis omnibus communis?

Praeterea, vergente anno MCDXV, aura afflictionis afflavit Concilio, praesertim postquam Patrum factio quaedam, furore fanatico incitatorum, Joannem Hus, probum theologum bohemum, heresiae damnatum in rogum imposuerant. Quod animum Joannis Bertoldi,  viri ingenio mitissimi, ut decet Franciscalem eumque Romaniolum, debilitavit atque abjecit. Huc accedit quod interim Constantiae industria ac labor in Concilio languebant, hiems desaeviebat, dominabatur taedium.

Itaque Joannes ille noster, ut a maerore recrearetur, omni studio incubuit in poematis interpretationem, quam anno MCDXVI, versus singulos oratione prosa reddens, perfecit.

Quaesitum est a multis utrum Dantes laetaretur, quod quis Comoediam in latinum convertendam suscepisset: nam dederat ille operam adsiduam ac diuturnam, ut linguam vulgarem illustrem exquireret ac definiret, eaque usus funderet carmen sublimi compositum vena.

Sunt etiam qui narraverint anno MCDXVI a Ravennatibus saepe per silentium noctis singulare murmur auditum esse, quasi aer tonitru longe contremisceret, sed re vera id editum esse Dantis ossibus sese in sepulcro ob iram versantis. ([1])

Nos autem, Dantis Poliglottae auctores, non dubitamus quin Dantes laboriosum Joannis Serravallensis opus probaturus fuisset; nam is non modo vulgarem illustrem valde dilexit, sed linguam quoque latinam amplectebatur ac prosequebatur. Quin etiam is in Convivio aperte palamque scripsit linguam Latinam Italicae, ut quae recentior esset,  praestare, non modo ob dignitatem – nam perpetua est atque incorrupta – verum etiam ob virtutem, quoniam verbis latinis multa mentis cogitata exprimuntur quae non licet italicis, quemadmodum utriusque sermonis gnari probe noverunt. ([2])

Quantopere autem Dantes linguam litterasque latinas dilexerit, ex ipsa Comoedia patet, qua non modo Vergilium sibi coli et observari passim ostendit, sed etiam Sordellum, in septimo nempe Purgatorii cantu, latinitatem laudantem inducere non dubitat. Etenimvero Sordellus e pago Gothico, vulgo Goito, aeque ac Vergilius apud Mantuam genitus, poeta amatorius qui XIII saeculo nominis famam est adeptus ob versus, quos lingua Provinciali composuerat, inducitur Vergilium Dantemque in Antipurgatorio forte nanciscens. Qui quum perturbatus ac necopinans se in Vergilium offendisse animadvertit, submisse ac modeste amplectitur eum, cui hoc in laude amplissima ponit, quod Aeneide sua quantum lingua ipsorum, hoc est latina, valeat, ostenderit (Purg. VII, 10-19):

Qual è colui che cosa innanzi sé
sùbita vede ond’e’ si maraviglia,
che crede e non, dicendo «Ella è… non è…»,
tal parve quelli; e poi chinò le ciglia,
e umilmente ritornò ver’ lui,
e abbracciòl là ‘ve ‘l minor s’appiglia.
«O gloria di Latin», disse, «per cui
mostrò ciò che potea la lingua nostra,
o pregio etterno del loco ond’io fui,
qual merito o qual grazia mi ti mostra?»

Quos versus ita est Joannes Serravallensis intepretatus:

Qualis ille qui rem ante se
Subito videt, unde ipse miratur,
Qui credit et non, dicendo: Ipsa est, et non est;
Talis apparuit ille, et postea inclinavit supercilia,
Et humiliter redivit versus eum,
Et amplexus est eum ubi minor amplectitur.
O gloria Latinorum, dixit, per quem monstravit
Quidquid potuit lingua nostra,
O pretium eternum loci unde ego fui,
Quale meritum,vel qualis gratia, michi te monstravit?

 

Neque vero Joannes Bertoldi unus in latinum vertit Comoediam; nam nonnulla decennia ante opus interpretandi susceperat Matthaeus Ronto, grammaticus ac poeta, idemque monachus olivetanus O.S.B. ex Venetiis, cujus operis manent ad nos paucae tantum reliquiae. Ineunte autem saeculo XVIII Carolus Aquinus, neapolitanus S.J., eodem est munere functus; tum alii saeculo XIX exstiterunt, quos inter digni qui memorentur, quia poema Dantis versibus hexametris reddiderunt, sunt Gaetanus Dalla Piazza, abbas vicentinus  (a. MDCCCXLVIII) et Josephus Pasqualis Marinelli, Picenus, vir litterarum studiosus (MDCCCLXXIV).

Qui Marinellius quomodo eosdem versus, qui superius sunt allati, converterit in latinum videatis:

Qualis, miracula rerum
Qui nova continuo videt, admiratur et haeret
Attonitus, secumque putat non esse vel esse;
Taliter is tunc obstupuit: dein lumina flexit,
Atque humilis Vati accessit; rituque minoris
Genva est amplexus. Latiae ingens gloria gentis,
Inquit, per quem est visum, quanta potentia nostrae
Sit linguae; o illius terrae, sum unde creatus,
Immortale decus, quae te mihi gratia monstrat?
Quale ingens meritum?


[1] Videsis imagines mobiles horae puncto XLIV et momento XLII depromptas ex video Glottide.

[2] Convivio, I, V, 7  et 12.